- CINARA
- CINARAapud Columellam, l. 10. v. 235.Horrida ponatur Cinara. -----ex Graeco Κινάρα, Latinis Carduns, Siculis olim cactus est, quem articactum hodie Galli vocant, Artichaut. Athen. l. 11. Τίς δὲ τούτοις οὐχι πειθόμενος θαῤῥῶν ἀ `ν εἴποι τὴν κάκτον εἶναι ταύτην τὴν ὑπὸ Ρ῾ωμαίων μὲν καλουμενην κάρδον, οὐ μακραν ὄντων τῆς Σικελίας, περιφανῶς δὲ ὑπὸ τῆς Ε῾λλην´ων, ἀλλα ??? ῆ γὰρ δύο γραμμάτων κάρδος καὶ κάκτος ταυτὸν ἄν εἴη. Sub finem addit, Α᾿λλὰ μην` καὶ κινάραν ὠνόμασε παραπλησίως ἡμῖν Σώπατρος καὶ Πάφιος. Refert ibidem verba Ptolemaei Euergetis, qui Ariltarchi discipulus fuit, ubi et κινάραν nominavit. Aliud est κυνάτρα; seu κυνάρα ἀκανθα, cuius veteres Poetae aliique Scriptores meminêre. Inter quos Sophocles,Κύναρος ἄκανθα πάντα πληθύει γύην.Aut enim carduum agrestem hôc nomine appellârunt; de quo Virg. l. 1. Georg. v. 152.---- segnisque horreret in arvisCarduus.Aut cynosbaton, sive sentem caninam. Salmas. ad Solin. p. 223. 226. et 228. Vide quoque supra, ubi de Articacto et Carduo cduli seu hortensi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.